The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

priusquam consules praetoresque in provincias proficiscerentur, prodigia procurari placuit, quod aedes Vulcani Summanique Romae, et quod Fregenis murus et porta de caelo tacta erant,

et Frusinone inter noctem lux orta, et Aefulae agnus biceps cum quinque pedibus natus, et Formiis duo lupi oppidum ingressi obvios aliquot laniaverant, Romae non in urbem solum sed in Capitolium penetraverat lupus.

C. Atinius tribunus plebis tulit, ut quinque in oram maritimam deducerentur, duae ad ostia fluminum Vulturni Liternique, una Puteolos, una ad Castrum Salerni:

his Buxentum adiectum, trecenae familiae in singulas colonias iubebantur mitti. triumviri deducendis iis, qui per triennium magistratum haberent, creati M. Servilius Geminus, Q. Minucius Thermus, Ti. Sempronius Longus.

82
dilectu rebusque aliis divinis humanisque,

quae per ipsos agenda erant, perfectis consules ambo in Galliam profecti,

Cornelius recta ad Insubres via, qui in armis erant Cenomanis adsumptis; Q. Minucius in laeva Italiae ad mare flexit iter Genuamque exercitu ducto ab Liguribus orsus bellum est.

oppida Clastidium et Litubium, utraque Ligurum, et duae gentis eiusdem civitates, Celeiates Cerdiciatesque, sese dediderunt. et iam omnia cis Padum praeter Gallorum Boios, Ilvates Ligurum sub dicione erant;

quindecim oppida, hominum viginti milia esse dicebantur, quae se dediderant. inde in agrum Boiorum legiones duxit.