Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

C. Cornelio et Q. Minucio consulibus omnium primum de provinciis consulum praetorumque actum.

prius de praetoribus transacta res, quae transigi sorte poterat. urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam Atilius, Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem, Helvius ulteriorem est sortitus.

consulibus Italiam Macedoniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q. Fulvius tribuni plebis impedimento erant, quod longinqua provincia Macedonia esset,

neque ulla alia res maius bello impedimentum ad eam diem fuisset, quam quod vixdum inchoatis rebus in ipso conatu gerendi belli prior consul revocaretur.

quartum iam annum esse ab decreto Macedonico bello. quaerendo regem et exercitum eius Sulpicium maiorem partem anni absumpsisse. Villium congredientem cum hoste infecta re revocatum.

Quinctium rebus divinis Romae maiorem partem anni retentum ita gessisse tamen res, ut, si maturius in provinciam venisset, aut hiems magis

81
fuisset, potuerit debellare;

nunc prope in hiberna profectum ita comparare dici bellum, ut, nisi successor impediat, perfecturus aestate proxima videatur.

his orationibus pervicerunt, ut consules in senatus auctoritate fore dicerent se, si idem tribuni plebis facerent. permittentibus utrisque liberam consultationem patres consulibus ambobus Italiam provinciam decreverunt,

T. Quinctio prorogarunt imperium, donec successor ex senatus consulto venisset. consulibus binae legiones decretae et ut bellum cum Gallis Cisalpinis,

qui defecissent a populo Romano, gererent. Quinctio in Macedoniam supplementum decretum, sex milia peditum, trecenti equites, sociorum navalium milia tria.

praeesse eidem, cui praeerat, classi L. Quinctius Flamininus iussus. praetoribus in Hispanias octona peditum socium ac nominis Latini data et equites, ut dimitterent veterem ex Hispaniis et terminare iussi, qua ulterior citeriorve provincia servaretur.

Macedoniae legatos P. Sulpicium et P. Villium, qui consules in ea provincia fuerant, adiecerunt.