Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Sex. Aelius consul, ex Gallia comitiorum causa Romam cum redisset, creavit consules C. Cethegum et Q. Minucium Rufum.

biduo post praetorum comitia habita. sex praetores illo anno primum creati crescentibus iam provinciis et latius patescente imperio;

creati autem hi: L. Manlius Volso, C. Sempronius Tuditanus, M. Sergius Silus, M. Helvius, M. Minucius L. Atilius — Sempronius et Helvius ex iis aediles plebis erant — ;

curules aediles Q. Minucius Thermus et Ti. Sempronius Longus. ludi Romani eo anno quater instaurati.

C. Cornelio et Q. Minucio consulibus omnium primum de provinciis consulum praetorumque actum.

prius de praetoribus transacta res, quae transigi sorte poterat. urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam Atilius, Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem, Helvius ulteriorem est sortitus.

consulibus Italiam Macedoniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q. Fulvius tribuni plebis impedimento erant, quod longinqua provincia Macedonia esset,

neque ulla alia res maius bello impedimentum ad eam diem fuisset, quam quod vixdum inchoatis rebus in ipso conatu gerendi belli prior consul revocaretur.