Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Setia per caedem et . repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare * * servitia. huius rei tam foedae indicium

79
ad L. Cornelium Lentulum praetorem urbanum est.

servi duo ante lucem ad eum venerunt atque ordine omnia, quae facta futuraque erant, exposuerunt.

quibus domi custodiri iussis, praetor senatu vocato edoctoque, quae adferrent, proficisci ad coniurationem quaerendam atque opprimendam iussus,

cum quinque legatis profectus obvios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat.

hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme hominum armatis Setiam omnibus, quo pergeret, ignaris venit.

ibi raptim principibus comprehensis fuga servorum ex oppido facta est. dimissis deinde per agros, qui vestigarent * * *.

egregia duorum opera servorum indicum et unius liberi fuit. ei centum milia gravis aeris dari patres iusserunt, servis vicena quina milia aeris et libertatem;

pretium eorum ex aerario solutum est dominis. haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est servitia Praeneste occupatura.

eo L. Cornelius praetor profectus de quingentis fere hominibus, qui in noxa erant, supplicium sumpsit. in timore civitas fuit obsides captivosque Poenorum moliri.

itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi,

et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.

eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere, quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset.

eadem aestate equites ducenti et elephanti decem tritici ducenta milia ab rege Masinissa ad

80
exercitum, qui in Graecia erat, pervenerunt. item ex Sicilia Sardiniaque magni commeatus et vestimenta exercitui missa.