Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus,

deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum usurpare, cum ingenti adsensu nomen recitatum est.

huius fiducia favoris Philocles arcessitus nocte occupat collem imminentem urbi — Larisam arcem vocant — positoque ibi praesidio cum lucis principio signis infestis ad subiectum arci forum vaderet, instructa acies ex adverso occurrit.

praesidium erat Achaeorum, nuper impositum, quingenti fere iuvenes delecti omnium civitatium; Aenesidemus Dymaeus praeerat.

ad hos orator a praefecto regio missus, qui excedere urbe iuberet: neque enim pares eos oppidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem ad Corinthum sustinuissent, primo nihil nec ducem nec ipsos movit;

post paulo, ut Argivos quoque

78
armatos ex parte altera venientis magno agmine viderunt, perniciem cernentes, tamen casum, si pertinacior dux fuisset, videbantur subituri.

Aenesidemus, ne flos Achaeorum iuventutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle, ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clientibus non excessit.

missus a Philocle, qui quaereret, quid sibi vellet. nihil motus tantummodo, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio creditae moriturum se armatum respondit. iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela interfectique omnes.

et post pactam inter Achaeos ac Romanos duae nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant.

haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.

in Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Aelio consule gestum.

cum duos exercitus in provincia habuisset, unum retentum, quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul praefuerat — ipse ei C. Helvium praetorem praefecit — , alterum, quem,