Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dum haec ab navali exercitu geruntur, consul in Phocide ad Elatiam castris positis primo colloquiis rem per principes Elatensium temptavit;

postquam nihil esse in manu sua et plures validioresque esse regios quam oppidanos respondebatur, tum simul ab omni parte operibus armisque urbem est adgressus.

ariete admoto cum quantum inter duas turres muri erat prorutum cum ingenti fragore ac strepitu nudasset urbem, simul et cohors Romana per apertum recenti strage iter invasit,

et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque stationibus

77

eum, qui premebatur impetu hostium, locum concurrerunt. eodem tempore Romani et ruinas muri supervadebant et scalas ad stantia moenia inferebant. et dum in unam partem oculos animosque hostium certamen averterat, pluribus locis scalis capitur murus,

armatique in urbem transcenderunt. quo tumultu audito territi hostes relicto, quem conferti tuebantur, loco in arcem omnes, inermi quoque sequente turba,

confugerunt. ita urbe potitur consul. qua direpta missis in arcem, qui vitam regiis, si inermes abire vellent, libertatem Elatensibus pollicerentur, fideque in haec data post dies paucos arcem recipit.

ceterum adventu in Achaiam Philoclis, regii praefecti, non Corinthus tantum liberata obsidione, sed Argivorum quoque civitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis prius animis plebis.

mos erat comitiorum die primo velut ominis causa praetores pronuntiare Apollinemque et Herculem; additum lege erat, ut his Philippus rex adiceretur.

cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus,

deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum usurpare, cum ingenti adsensu nomen recitatum est.

huius fiducia favoris Philocles arcessitus nocte occupat collem imminentem urbi — Larisam arcem vocant — positoque ibi praesidio cum lucis principio signis infestis ad subiectum arci forum vaderet, instructa acies ex adverso occurrit.

praesidium erat Achaeorum, nuper impositum, quingenti fere iuvenes delecti omnium civitatium; Aenesidemus Dymaeus praeerat.