Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nolite, si, quod omnibus votis petendum erat, ultro offertur, fastidire. non, quem ad modum hodie utrumque vobis licet, sic semper liciturum est; nec saepe nec diu eadem occasio erit.

liberare vos a Philippo iam diu magis vultis quam audetis. sine vestro labore et periculo qui vos in libertatem vindicarent, cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt.

hos si socios aspernamini, vix mentis sanae estis; sed aut socios aut hostes habeatis oportet.”

secundum orationem praetoris murmur ortum aliorum cum adsensu, aliorum inclementer adsentientes increpantium;

et iam non singuli tantum sed populi inter se altercabantur. tum inter magistratus gentis — damiurgos vocant; decem numero creantur — certamen nihilo segnius quam inter multitudinem esse.

quinque relaturos de societate Romana se aiebant suffragiumque daturos; quinque lege cautum testabantur, ne quid, quod adversus Philippi societatem esset, aut referre magistratibus aut decernere concilio ius esset. is quoque dies iurgiis est consumptus.

supererat unus iusti concilii dies; tertio enim lex iubebat decretum fieri; in quem adeo exarsere studia, ut vix parentes ab liberis temperaverint.