Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nunc Quinctius tenentem claustra Epiri natura loci, munimentis, exercitu fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam persecutus praesidia regia sociasque urbes eius prope in conspectu regis ipsius expugnavit.

ne sint vera, quae Atheniensis modo legatus de crudelitate, avaritia, libidine regis disseruit; nihil ad nos pertineant, quae in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa,

multo minus, quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis absunt, passi sunt;

nostrorum ipsi vulnerum, si vultis, obliviscamur, caedes direptionesque bonorum Messenae in media Peloponneso factas, et hospitem Cyparissiae Charitelen contra ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum, et Aratum patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset, interfectos,

filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam

73
asportatam, cetera stupra virginum oblivioni dentur;

ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes — nam quae alia tacendi advocatis in concilium causa est? — ; Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse:

num † id postularet facere nos, quod fieri non posset? paene insula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli neque opportunior quam navali bello.

si centum tectae naves et quinquaginta leviores apertae et triginta Issaei lembi maritimam oram vastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in mediterraneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et haerente in ipsis visceribus uramur bello!

cum terra Nabis et mari classis Romana urgebunt, † unde regiam societatem et Macedonum praesidia inploremus? an ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes, quae oppugnabuntur? egregie enim Dymas priore bello sumus tutati!

satis exemplorum nobis clades alienae praebent; ne quaeramus, ad ceteris exemplo simus.

nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum vobis ac summopere petendum erat,

fastidire. metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra vestri auxilii latere volunt, in societatem vestram confugiunt, ut portibus vestris recipiantur, ut commeatibus utantur!

mare in potestate habent; terras, quascunque adeunt, extemplo dicionis suae faciunt. quod rogant, cogere possunt;