Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

neque congredi propius neque praecidere hastas poterant, et, si quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum velut vallum explebat.

ad hoc et muri pars adhuc integra utraque tuta praestabat latera, nec ex

68
longo spatio aut cedendum aut impetus faciendus erat, quae res turbare ordines solet.

accessit etiam fortuita res ad animos eorum firmandos; nam cum turris per aggerem parum densati soli ageretur,

rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinavit, ut speciem ruentis hostibus, trepidationem † insanam superstantibus armatis praebuerit.

cum quicquam succederet, consul minime aequo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur,

simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a et in evastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat.

itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniae atque Aetoliae ora portus erat, qui simul et omnis onerarias, quae commeatum exercitui portabant, caperet et tecta ad hibernandum legionibus praeberet,

Anticyra in Phocide, in Corinthium versa sinum, ad id opportunissime sita visa,

quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex adverso Peloponnesum exiguo maris spatio divisam, ab tergo Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeotiam habebat.

Phocidis primo impetu Phanoteam sine certamine cepit. Anticyra haud multum oppugnando morae praebuit. Ambrysus inde Hyampolisque receptae.

Daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi poterat.

lacessendo missilibus eos, qui in praesidio erant, cum ad excursiones elicuissent, refugiendo in vicem sequendoque et levibus sine effectu certaminibus eo neglegentiae et contemptus adduxerunt, ut cum refugientibus in portam permixti impetum Romani facerent.

et alia ignobilia castella Phocidis terrore magis quam armis in potestatem venerunt. Elatia clausit portas, nec, nisi vi cogerentur, recepturi moenibus videbantur aut ducem aut exercitum Romanum.