Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

deinde, postquam Philoclen repulsum trepidantemque refugisse acceperunt, oratores extemplo ad Attalum veniam fidemque eius petentis miserunt.

dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte, qua murus dirutus erat, ceteris neglectis stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte, quae minime suspecta erat, impetu facto scalis urbem cepit.

oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem venit. pecuniae aurique et argenti haud sane multum fuit;

signa et tabulae priscae artis ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris inventa.

Carystus inde repetita, unde, priusquam e navibus copiae exponerentur, omnis multitudo urbe deserta in arcem confugit.

inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt. oppidanis extemplo vita ac libertas concessa est; Macedonibus treceni nummi in capita statutum pretium est, et ut armis traditis abirent.

hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti. navales copiae duabus claris

67
urbibus Euboeae intra dies paucos captis circumvectae Sunium, Atticae terrae promunturium, Cenchreas, Corinthiorum emporium, petierunt.

consul interim omnium spe longiorem Atracis atrocioremque oppugnationem habuit, et ea, qua credidisset, resistebant hostes.

nam omnem laborem in muro crediderat diruendo fore; si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet;

ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud velut novi atque integri laboris fuit.

nam Macedones, qui in erant et multi et delecti,

gloriam etiam egregiam rati, si armis potius et virtute quam moenibus urbem tuerentur, conferti, pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt.

id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo oppugnandae moram urbis sed ad summam universi belli pertinere ratus, quod ex momentis parvarum plerumque rerum penderet,

purgato loco, qui strage semiruti muri erat, turrem ingentis altitudinis magnam vim armatorum multiplici tabulato portantem promovit

et cohortes in vicem sub signis, quae cuneum Macedonum — phalangem ipsi vocant — , si possent, vi perrumperent, emittebat.