Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico praesidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phaecam situm inter Gomphos

64
faucesque angustas, quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, vi cepit.

inde Gomphos adortus est, et per aliquot dies summa vi tuentes urbem, cum iam scalas ad moenia erexisset, eo demum metu perpulit ad deditionem.

haec traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit. dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia.

dum Athamanes Aetolique submoto Macedonum metu in aliena victoria suam praedam faciunt, Thessaliaque ab tribus simul exercitibus incerta, quem hostem quemve socium crederet,

vastatur, consul faucibus, quas fuga hostium aperuerat, in regionem Epiri transgressus, etsi probe scit, cui parti Charopo principe excepto Epirotae favissent,

tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere videt, ex praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea ipsa facilitate veniae animos eorum in posterum conciliat.

missis deinde nuntiis Corcyram, ut onerariae naves in sinum venirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte Cercetio posuit castra, eodem Amynandro cum suis auxiliis accito,

non tam virium eius egens, quam ut duces in Thessaliam haberet. ab eodem consilio et plerique Epirotarum voluntarii inter auxilia accepti.

primam urbem Thessaliae Phaloriam est adgressus. duo milia Macedonum in praesidio habebat, qui primo summa vi restiterunt, quantum arma, quantum moenia tueri poterant.

sed oppugnatio continua, non nocte non die remissa, cum consul in eo verti crederet ceterorum Thessalorum animos, si primi vim Romanam non vicit pertinaciam

capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes venerunt. venia eisdem petentibus datur: Phaloria incensa ac direpta est.

inde Aeginium petit: quem locum cum vel modico praesidio m ac prope inexpugnabilem

65
vidisset, paucis in stationem proximam telis coniectis ad Gomphorum regionem agmen vertit.

degressusque in campos Thessaliae, cum iam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato ante, utrum Leucadem an sinum Ambracium onerariae tenuissent, frumentatum Ambraciam in vicem cohortes misit;

et est iter a Gomphis Ambraciam impeditum ac difficile, ita spatio perbrevi.

intra paucos itaque dies transvectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra.