Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec etiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra mox futura hostium corpora saltem eripere sociorum volebat.

ita evastata oppida sunt Phacium, Euhydrium, Eretria, Palaepharsalus. Pheras cum peteret, exclusus, quia res egebat mora, si expugnare vellet, nec tempus erat, omisso incepto in Macedoniam transcendit;

nam etiam Aetolos adpropinquare fama erat. qui audito proelio, quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius evastatis circa Sperchias et Macran quam vocant Comen, transgressi inde in Thessaliam Cymenes et Angeias primo impetu potiti sunt.

a Metropoli, dum vastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt. Callithera inde adgressi similem impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt;

compulsisque intra moenia qui eruperant, contenti ea victoria, quia spes nulla admodum expugnandi erat, abscesserunt. Teuma inde et Celathara vicos expugnant diripiuntque;

Acharras per deditionem receperunt.

Xyniae simili metu a cultoribus desertae sunt. hoc sedibus suis extorre agmen in praesidium incidit, quod ad quo tutior frumentatio esset, ducebatur; incondita multitudo, mixta et imbelli turba, ab armatis caesa est. Xyniae desertae diripiuntur. Cyphaera inde Aetoli capiunt, opportune Dolopiae imminens castellum.

haec raptim intra dies ab Aetolis gesta. nec Amynander atque Athamanes post famam prosperae pugnae Romanorum quieverunt.