Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consul nihil ad id quidem arbitro aut iudice opus esse dicere; cui enim non apparere ab eo, qui prior arma intulisset, iniuriam ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem vim omnibus fecisse?

inde cum ageretur, quae civitates liberandae essent, Thessalos primos omnium nominavit consul. ad id vero adeo accensus indignatione est rex, ut exclamaret: “quid victo gravius imperares, T. Quincti?”,

atque ita se ex colloquio proripuit; et temperatum aegre est, quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent.

postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt;

deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca aviditate accensi certaminis eo quoque Romani penetravere.

pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste loca et catapultae ballistaeque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae.

multis hinc atque illinc vulneribus acceptis, cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidissent, nox pugnae finem fecit.

cum in hoc statu res esset, pastor quidam a Charopo, principe Epirotarum, missus deducitur ad

61
consulem.

is se in eo saltu, qui regiis teneretur castris, armentum pascere solitum ait omnes montium eorum amfractus callesque nosse.

si secum aliquos consul mittere velit, se non iniquo nec perdifficili aditu super caput hostium eos educturum.

haec ubi consul audivit, percunctatum ad Charopum mittit, satisne credendum super tanta re agresti censeret. Charopus renuntiari iubet, ita crederet, ut suae potius omnia quam illius potestatis essent.

cum magis vellet credere auderet mixtumque gaudio et metu gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et,

ut averteret ab suspicione, biduo lacessere hostem dispositis ab omni copiis succedentibusque integris in locum defessorum non destitit.

quattuor milia inde lecta peditum et trecentos equites tribuno militum equites, quoad loca patiantur, ducere iubet; ubi ad invia equiti ventum sit, in planitie aliqua locari equitatum, pedites, qua dux monstraret viam, ire;

ubi, ut polliceatur, super caput hostium perventum sit, fumo dare signum nec antea tollere, quam ab se signo recepto pugnam coeptam arbitrari posset.

nocte itinera fieri iubet — et pernox forte luna erat — ; interdiu cibi quietisque sumeret tempus. ducem promissis ingentibus oneratum, si fides extet, vinctum tamen tribuno tradit.