Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Philippus aliam aliarum civitatium condicionem esse respondit: quas ipse cepisset, eas liberaturum; quae sibi traditae a maioribus essent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum.

si quas quererentur belli clades eae civitates, cum quibus bellatum foret, arbitro quo vellent populorum, cum quibus pax utrisque fuisset, se usurum.

consul nihil ad id quidem arbitro aut iudice opus esse dicere; cui enim non apparere ab eo, qui prior arma intulisset, iniuriam ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem vim omnibus fecisse?

inde cum ageretur, quae civitates liberandae essent, Thessalos primos omnium nominavit consul. ad id vero adeo accensus indignatione est rex, ut exclamaret: “quid victo gravius imperares, T. Quincti?”,

atque ita se ex colloquio proripuit; et temperatum aegre est, quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent.

postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt;

deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca aviditate accensi certaminis eo quoque Romani penetravere.

pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste loca et catapultae ballistaeque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae.

multis hinc atque illinc vulneribus acceptis, cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidissent, nox pugnae finem fecit.

cum in hoc statu res esset, pastor quidam a Charopo, principe Epirotarum, missus deducitur ad

61
consulem.

is se in eo saltu, qui regiis teneretur castris, armentum pascere solitum ait omnes montium eorum amfractus callesque nosse.

si secum aliquos consul mittere velit, se non iniquo nec perdifficili aditu super caput hostium eos educturum.

haec ubi consul audivit, percunctatum ad Charopum mittit, satisne credendum super tanta re agresti censeret. Charopus renuntiari iubet, ita crederet, ut suae potius omnia quam illius potestatis essent.

cum magis vellet credere auderet mixtumque gaudio et metu gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et,

ut averteret ab suspicione, biduo lacessere hostem dispositis ab omni copiis succedentibusque integris in locum defessorum non destitit.