Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et eos, quos sacrilegii compertos in vinculis Romam misisset, Locros mitteret ad supplicium, quaeque sublata ex delubro Proserpinae essent, reponenda cum piaculis curaret.

feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, data non esse.

ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque inter eas muri erat de caelo tactum; et Formiani legati aedem Iovis, item Ostienses aedem Iovis, et Veliterni Apollinis et Sangus aedes, et in Herculis aede capillum enatum;

et ex Bruttiis ab Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tris cum ternis pedibus natos esse. —

a P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi navis longae enatam.

priorum prodigiorum causa senatus censuerat, ut consules maioribus hostiis, quibus diis videretur, sacrificarent;

ob hoc unum haruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia pulvinaria res divinae factae.