Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

a P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi navis longae enatam.

priorum prodigiorum causa senatus censuerat, ut consules maioribus hostiis, quibus diis videretur, sacrificarent;

ob hoc unum haruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia pulvinaria res divinae factae.

Carthaginienses eo anno argentum in impositum primum Romam advexerunt.

id quia probum non esse quaestores renuntiaverant, experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae sumpta intertrimentum argenti expleverunt.

petentibus, deinde, ut, si iam videretur senatui, obsides sibi redderentur. redditi ceteris, si in fide

53

permanerent, facta.

petentibus iisdem, qui non reddebantur obsides, ut ab Norba, ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum, ut Signiam et Ferentinum transirent.

Gaditanis item petentibus remissum, ne praefectus Gadis mitteretur adversus id, quod iis in fidem populi Romani venientibus cum Marcio Septimo convenisset. et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se earum rerum causa tresviros creare L. Cornelius consul iussus.

creati P. et Sex. Aelii — Paetis ambobus cognomen — et Cornelius Lentulus. quod Narniensibus datum, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetraverunt.

rebus, quae Romae agendae erant, perfectis consules in provincias profecti.

P. Villius in Macedoniam cum venisset, atrox seditio militum iam ante irritata nec satis in principio compressa excepit.

duo milia ea militum fuere, quae ex Africa post devictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro voluntariis transportata erant. id voluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in naves impositos.

sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam, et finem aliquem militandi fieri aequum esse.

multis annis sese Italiam non vidisse; consenuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se labore opere,