Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad quem desciscant, ab nobis non deficient. si piguisset vos in Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginiensis hostis haberetis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat; hostium urbes agrique ferro atque igni vastentur;

experti iam sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. ite in suffragium bene iuvantibus divis et, quae patres censuerunt, vos iubete.

huius vobis sententiae non consul modo auctor est sed etiam dii immortales, qui mihi sacrificanti precantique, ut hoc bellum mihi, senatui vobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, laeta omnia prosperaque portendere.”

ab hac oratione in missi, uti rogaret, bellum iusserunt.

supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia pulvinaria dii, ut, quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eveniret,

consultique fetiales ab consule Sulpicio, quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nuntiari iuberent, an satis esset, in finibus regni quod proximum

8
praesidium esset, eo nuntiari. fetiales decreverunt, utrum eorum fecisset, recte facturum.