Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nisi eius, qui triumphaturus esset, et non eorum,

49
bello interfuissent, verba audiret.

maiores ideo instituisse, ut legati, tribuni, centuriones, milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius, cui tantus honos haberetur, populus Romanus videret. ecquem ex eo exercitu, qui cum Gallis pugnaverit, si non militem, lixam saltem quem percunctari posset senatus, quid veri praetor vanive adferret?

comitiis diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus, P. Villius Tappulus. praetores inde facti L. Quinctius Flamininus, L. Valerius Flaccus, L. Villius Tappulus, Cn. Baebius Tamphilus.

annona quoque eo anno pervilis fuit; frumenti vim magnam ex Africa advectam aediles curules M. Claudius Marcellus et Sex. Aelius Paetus binis aeris in modios populo diviserunt.

et ludos Romanos magno apparatu fecerunt; diem unum instaurarunt; signa aenea ex multaticio argento in aerario posuerunt.

plebeii ludi ab aedilibus L. Terentio Massiliota et Cn. Baebio Tamphilo, qui praetor designatus erat, ter toti instaurati.

et ludi funebres eo anno per quadriduum in foro mortis causa M. Valeri Laevini a Publio et Marco filiis eius facti, et munus datum ab iis;