Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

petitum ex foedere ab Attalo est, ut milites praestaret; tantum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debebat.

id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere inde respectu rerum suarum potuissent.

ita Aetoli spe magis, Romanis omnia pollicentibus, quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit.

inde agitari de Oreo oppugnando coeptum. valida ea civitas et moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat praesidio. coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto Agesimbroto viginti Rhodiae naves, tectae omnes.

classem in stationem ad Zelasium miserunt — Phthiotidis super Demetriadem promunturium est peropportune obiectum ,

ut, si quid inde moverent Macedonum naves, in praesidio essent. Heraclides, praefectus regius, classem ibi tenebat, magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta vi quicquam ausurus.

Oreum diversi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a marituma arce, regii adversus vallem inter duas iacentem arces, qua et muro intersaepta urbs est.

et ut loca diversa, sic dispari modo etiam oppugnabant: Romanus testudinibus et vineis et ariete admovendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere saxa; faciebant et cuniculos et quidquid aliud priore oppugnatione expertum profuerat.

ceterum non plures tantum Macedones quam ante tuebantur urbem arcesque, sed etiam praesentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa et simul minarum, promissorum in futurum memores. itaque cum

46
praeter spem tempus ibi traheretur, plusque in obsidione et in quam in oppugnatione celeri spei esset,