Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum.

quod ubi advenit, et ipsis imperatum, ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent binis ternisve summum ex manipulis aquandi causa missis; interim eques cum levi armatura paratus instructusque stetit, si quid hostis moveret.

Aetoli — iam enim et quae per agros sparsa multitudo fuerat receperat se in castra — ut defensuri munimenta circa portas vallumque armatos disponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant.

postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad vallum parati atque instructi coepere, repente omnes relictis stationibus per aversam partem castrorum ad tumulum ad castra Athamanum perfugiunt. multi in hac quoque tam trepida fuga capti caesique sunt Aetolorum.

Philippus, si satis diei superesset, non dubius, quin Athamanes quoque exui castris potuissent, die per proelium, deinde per direptionem castrorum absumpto sub tumulo in proxima planitie consedit prima luce insequentis diei hostem adgressurus.

sed Aetoli eodem pavore, quo sua castra reliquerant, nocte proxima dispersi fugerunt. maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes itinerum periti summis montibus per calles ignotas sequentibus eos hostibus in Aetoliam perduxerunt.

non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos prima luce Philippus, ut tumulum videt, ad carpendum hostium agmen misit.