Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis, levi munimento tutum,
cepit. cum Aetoli, nisi quod populabantur, vix meminisse viderentur se in agro hostium esse, alii palati semermes vagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum vinumque dies noctibus aequarent, Philippus inopinantibus advenit.
quem cum adesse refugientes ex agris quidam pavidi nuntiassent, trepidare Damocritus ceterique duces — et erat forte meridianum tempus, quo plerique graves cibo sopiti iacebant —
, excitare alii alios, iubere arma capere, alios dimittere ad revocandos, qui palati per agros praedabantur; tantaque trepidatio fuit, ut sine gladiis equitum exirent, loricas plerique non induerent.
ita raptim educti, cum universi sescentorum aegre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum numero, armis animisque praestantem.
itaque primo impetu fusi vix certamine turpi fuga repetunt castra; caesi captique, quos
Philippus iam suis vallo appropinquantibus receptui cani iussit; fatigatos enim equos virosque non tam proelio quam itineris simul longitudine, simul praepropera celeritate habebat.