The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

hae causae Damocritum Aetolosque restituerant Romanis; et Amynandro, rege Athamanum, adiuncto profecti Cercinium obsedere.

clauserant portas, incertum vi an voluntate,

40

quia regium habebant praesidium. ceterum intra paucos dies est Cercinium atque incensum; qui superfuerunt e magna clade, liberi servique, inter ceteram praedam abducti.

is timor omnis, qui circumcolunt Boeben paludem, relictis urbibus montis coegit petere.

Aetoli inopia praedae inde aversi in Perrhaebiam ire pergunt. Cyretias ibi vi capiunt foedeque diripiunt; qui Maloeam incolunt, voluntate in deditionem societatemque accepti.

ex Perrhaebia Gomphos petendi Amynander auctor erat; et imminet Athamania huic urbi, videbaturque expugnari sine magno certamine posse.

Aetoli campos Thessaliae opimos ad praedam petiere sequente, quamquam non probante Amynandro nec effusas populationes Aetolorum castra, quo fors tulisset loco, sine ullo discrimine aut cura muniendi posita.

itaque ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicuius causa esset, cum campestribus locis subicientis eos castra Pharcadoni urbi videret,

ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis, levi munimento tutum,

cepit. cum Aetoli, nisi quod populabantur, vix meminisse viderentur se in agro hostium esse, alii palati semermes vagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum vinumque dies noctibus aequarent, Philippus inopinantibus advenit.

quem cum adesse refugientes ex agris quidam pavidi nuntiassent, trepidare Damocritus ceterique duces — et erat forte meridianum tempus, quo plerique graves cibo sopiti iacebant —

, excitare alii alios, iubere arma capere, alios dimittere ad revocandos, qui palati per agros praedabantur; tantaque trepidatio fuit, ut sine gladiis equitum exirent, loricas plerique non induerent.

ita raptim educti, cum universi sescentorum aegre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum numero, armis animisque praestantem.

itaque primo impetu fusi vix certamine turpi fuga repetunt castra; caesi captique, quos

41
equites ab agmine fugientium interclusere.