Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

fuere, qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiae accusarent: nam et Philippo quiescendum

37
fuisse, cum paucis diebus hostes exhausto circa omni agro ad ultimum inopiae venturos sciret,

et consulem, cum equitatum hostium levemque armaturam fudisset ac prope regem ipsum cepisset, protinus ad castra hostium ducere debuisse;

nec mansuros ita perculsos hostis fuisse, debellarique momento temporis potuisse. id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat.

nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex proelio intra vallum, protinus inde munimenta victorem hostem fugerent, castris potuerit rex;

cum vero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid, nisi ut temeritatem regis, effuse paulo ante secuti perculsos equites, imitaretur, profecisset?

neque enim ne regis quidem consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret,

si prosperae pugnae imposuisset. eo quoque minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse;

quibus si circumventus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum credi poterat.

itaque secundum duas adversas equestris pugnas multo minus tutam moram in iisdem stativis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere abiens hostem vellet, caduceatore sub occasum solis misso ad consulem,

qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem secunda vigilia multis ignibus per tota castra relictis silenti agmine abit.