The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

uno deinde intermisso die, cum omnibus copiis equitum levisque armaturae pugnaturus rex esset, nocte caetratos, quos peltastas vocant, loco

35

opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat praeceperatque Athenagorae et equitibus, ut, si aperto proelio procederet res, uterentur fortuna, si minus, cedendo sensim ad insidiarum locum hostem pertraherent.

et equitatus quidem cessit, duces caetratae cohortis non satis expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem bene gerendae rei amisere. et aperto proelio victor et tutus a fraude insidiarum in castra sese recepit.

postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio primum Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt.

ubi latentem intra vallum hostem vidit, in tumulos quoque ac sub ipsum vallum exprobrans metum successit. postquam ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis stativis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros equitibus extemplo invasuris,

octo fere inde intervallo tutiorem frumentationem habiturus, castra ad )ttolobum — id est loco nomen — movit.

cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra vallum suos tenuit, ut cresceret socordia simul et neglegentia cum audacia hosti.

ubi effusos vidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus, quantum equitem velocissimi pedites cursu aequare poterant, citato profectus agmine inter castra et frumentatores constituit signa.

inde copiis divisis partem ad consectandos vagos frumentatores emisit dato signo, ne quem vivum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque, quibus ad castra recursuri videbantur hostes, obsedit.

iam passim caedes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana nuntius cladis pervenerat,

quia refugientes in regiam stationem incidebant, et plures ab obsidentibus vias quam ab emissis ad caedem interficiebantur. tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum magis quam certum nuntium intulerunt castris.