The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Philippus impigre terra marique parabat bellum. navalis copias Demetriadem in Thessaliam contrahebat;

Attalum Romanamque classem principio veris ab Aegina ratus moturos, navibus maritumaeque orae praefecit Heraclidam, quem et ante praefecerat;

ipse terrestris copias comparabat, magna se duo auxilia Romanis detraxisse credens, ex una parte Aetolos, ex altera Dardanos, faucibus ad Pelagoniam a filio Perseo interclusis.

ab consule non parabatur, sed gerebatur iam bellum. per Dassaretiorum fines exercitum ducebat, frumentum, quod ex hibernis extulerat, integrum vehens, quod in usum militi satis esset praebentibus agris.

oppida vicique partim voluntate, partim metu se tradebant; quaedam vi expugnata, quaedam deserta in montis propinquos refugientibus barbaris inveniebantur.

ad Lyncum stativa posuit prope flumen Bevum; inde frumentatum circa horrea Dassaretiorum mittebat. Philippus consternata quidem omnia circa pavoremque ingentem hominum cernebat, sed parum gnarus, quam partem petisset consul, alam equitum ad explorandum, quonam hostes iter intendissent, misit.

idem error apud consulem erat; movisse ex hibernis regem sciebat, quam regionem petisset, ignorans.

is quoque speculatum miserat equites. hae duae alae ex diverso, cum diu incertis itineribus vagatae per Dassaretios

33
essent, tandem in unum iter convenerunt. neutros fefellit, ut fremitus procul hominum equorumque exauditus est, hostes appropinquare. itaque priusquam in conspectum venirent, equos armaque expedierant; nec mora, ubi primum hostem videre, concurrendi facta est.

forte et numero et virtute, utpote lecti utrimque, impares, aequis viribus per aliquot pugnarunt. fatigatio ipsorum equorumque victoria diremit proelium.

Macedonum quadraginta equites, Romanorum quinque et triginta ceciderunt. neque eo magis explorati quicquam, in qua regione castra hostium essent, aut illi ad regem aut hi ad consulem rettulerunt;

per transfugas cognitum est, quos levitas ad hostium res in omnibus bellis praebet.