Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et forsitan dicatis bello Punico occupatis nobis coactos metu vos leges pacis ab eo, qui plus poterat, accepisse; et nos, cum alia maiora urgerent, depositum a vobis bellum et ipsi omisimus.

nunc et nos deum benignitate Punico perfecto bello totis viribus nostris in Macedoniam incubuimus, et vobis restituendi vos in amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam vincere cum Romanis mavultis.”

haec dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium animis ad Romanos Damocritus, praetor Aetolorum, pecunia, ut fama est, ab rege accepta nihil aut huic aut illi parti adsensus,

rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam celeritatem dixit; celerem enim paenitentiam, sed eandem seram atque inutilem sequi, cum praecipitata raptim consilia neque revocari neque in integrum restitui possint.

32

deliberationis eius, cuius ipse maturitatem expectandam putaret, tempus ita iam nunc statui posse: cum legibus cautum esset, ne de pace belloque nisi in Panaetolico et Pylaico concilio ageretur, decernerent extemplo,

ut praetor sine fraude, cum de bello et pace agere velit, advocet concilium, et quod referatur decernaturque ut perinde ius ratumque sit, ac si in Panaetolico aut Pylaico concilio actum esset.

dimissis ita suspensa re legatis egregie consultum genti aiebat: nam utrius partis melior fortuna belli esset, ad eius societatem inclinaturos. haec in concilio Aetolorum acta.

Philippus impigre terra marique parabat bellum. navalis copias Demetriadem in Thessaliam contrahebat;

Attalum Romanamque classem principio veris ab Aegina ratus moturos, navibus maritumaeque orae praefecit Heraclidam, quem et ante praefecerat;