Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum primum senatum habuit, universis postulantibus, ne quam prius rem quam de Philippo ac sociorum querellis ageret, relatum extemplo est;

decrevitque frequens senatus, ut P. Aelius consul quem videretur ei cum imperio mitteret, qui classe accepta, quam ex Sicilia Cn. Octavius reduceret, in Macedoniam traiceret.

M. Valerius Laevinus propraetor

4
missus circa Vibonem duodequadraginta navibus ab Cn. Octavio acceptis in Macedoniam transmisit.

ad quem cum M. Aurelius legatus venisset edocuissetque eum, quantos exercitus,

quantum navium numerum comparasset rex, quem ad modum circa omnis non continentis modo urbes sed etiam insulas partim ipse adeundo, partim per legatos conciret homines ad arma:

maiore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne cunctantibus iis auderet Philippus, quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset, haec scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit.

exitu huius anni cum de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreverunt patres, ut M. Iunius praetor urbanus,

si ei videretur, decemviros agro Samniti Apuloque, quod eius publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet. — creati P. Servilius, Q. Caecilius Metellus, C.

et M. Servilii — Geminis ambobus cognomen erat — , L. et A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M. Fulvius Flaccus, P. Aelius Paetus, T. Quinctius Flamininus.

per eos dies P. Aelio consule comitia habente creati P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta. praetores exinde facti Q. Minucius Rufus, L. Furius Purpurio, Q. Fulvius Gillo, C. Sergius Plautus.

ludi Romani scaenici eo anno magnifice apparateque facti ab aedilibus curulibus L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino; biduum instauratum est;