Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod ubi Philippus vidit, habere se hostis in potestate ratus et odium diu optata caede — neque enim ulli Graecarum civitatium infestior erat — expleturum, cohortatus milites, ut se intuentes pugnarent scirentque ibi signa,

ibi aciem esse debere, ubi rex esset, concitat ecum non ira tantum, sed etiam gloria elatus,

quod ingenti turba completis etiam ad spectaculum muris conspici se pugnantem egregium ducebat.

aliquantum ante aciem cum equitibus paucis evectus in medios hostis ingentem cum suis ardorem,

pavorem hostibus iniecit. plurimos manu sua comminus eminusque vulneratos compulsosque in portam consecutus et ipse, cum maiorem in angustiis trepidantium edidisset caedem, in temerario incepto tutum tamen receptum habuit,

quia, qui in turribus portae erant, sustinebant tela, ne in permixtos hostibus suos conicerent.

intra muros deinde tenentibus milites Atheniensibus Philippus signo receptui dato castra ad Cynosarges — templum Herculis gymnasiumque et lucus erat circumiectus — posuit.

sed et Cynosarges et Lycium et quidquid sancti amoenive circa urbem erat incensum est, dirutaque non tecta solum, sed etiam sepulcra, nec divini humanive iuris quicquam prae impotenti ira est servatum.