The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Demetriade Philippus erat. quo cum esset nuntiata clades sociae urbis, quamquam serum auxilium perditis rebus erat, tamen, quae proxima auxilio est,

ultionem petens, cum expeditis quinque milibus et trecentis equitibus extemplo profectus cursu prope Chalcidem contendit, haudquaquam opprimi Romanos posse.

a qua destitutus spe nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum semirutae ac fumantis sociae urbis cum venisset, paucis vix, qui sepelirent bello absumptos, relictis aeque raptim ac venerat transgressus ponte Euripum per Boeotiam Athenas ducit, pari incepto disparem ratus responsurum.

et respondisset, ni speculator — hemerodromos vocant Graeci, ingens die uno cursu emetientis spatium — , contemplatus regium agmen ex specula quadam, praegressus nocte media Athenas

idem ibi somnus eademque neglegentia erat, quae Chalcidem dies ante paucos prodiderat.

excitati nuntio trepido et praetor Atheniensium et Dioxippus, praefectus cohortis mercede militantium auxiliorum, convocatis in forum militibus tuba signum ex arce dari iubent, ut hostis adesse omnes scirent.

ita undique ad portas, ad muros discurrunt. paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, appropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et fremitu hominum trepidantium,

ut in tali tumultu, exaudito sustinuit signa et considere ac conquiescere agmen iussit vi aperta propalam usurus, quando parum dolus

23
profuerat.

ab Dipylo accessit. porta ea, velut in ore urbis posita, maior aliquanto patentiorque quam ceterae est, et intra extraque latae viae sunt, ut et oppidani derigere aciem a foro ad portam possent, et extra limes mille ferme passus longus, in Academiae gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium praeberet.

eo limite Athenienses cum Attali praesidio et cohorte Dioxippi acie intra portam instructa signa extulerunt.

quod ubi Philippus vidit, habere se hostis in potestate ratus et odium diu optata caede — neque enim ulli Graecarum civitatium infestior erat — expleturum, cohortatus milites, ut se intuentes pugnarent scirentque ibi signa,

ibi aciem esse debere, ubi rex esset, concitat ecum non ira tantum, sed etiam gloria elatus,

quod ingenti turba completis etiam ad spectaculum muris conspici se pugnantem egregium ducebat.

aliquantum ante aciem cum equitibus paucis evectus in medios hostis ingentem cum suis ardorem,

pavorem hostibus iniecit. plurimos manu sua comminus eminusque vulneratos compulsosque in portam consecutus et ipse, cum maiorem in angustiis trepidantium edidisset caedem, in temerario incepto tutum tamen receptum habuit,

quia, qui in turribus portae erant, sustinebant tela, ne in permixtos hostibus suos conicerent.

intra muros deinde tenentibus milites Atheniensibus Philippus signo receptui dato castra ad Cynosarges — templum Herculis gymnasiumque et lucus erat circumiectus — posuit.

sed et Cynosarges et Lycium et quidquid sancti amoenive circa urbem erat incensum est, dirutaque non tecta solum, sed etiam sepulcra, nec divini humanive iuris quicquam prae impotenti ira est servatum.