The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

exules ab Chalcide, regiorum iniuriis pulsi, attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse;

nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, praesidio Macedonum fretos,

custodiam urbis neglegere. his auctoribus profectus quamquam Sunium ita mature pervenerat, ut inde provehi ad primas angustias Euboeae posset, ne superato promunturio conspiceretur, classem in statione usque ad noctem tenuit;

primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente.

progressi inde ad frequentia aedificiis loca custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt.

inde in totam urbem discursum est aucto etiam tumultu, quod circa forum ignis tectis iniectus erat.

conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque. caedes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est.

nec ullo iam, qui militaris aetatis esset, non aut caeso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane, praefecto praesidii, interfecto praeda omnis primo in forum collata, deinde in naves imposita.

etiam ab Rhodiis refractus, emissique captivi, quos Philippus

22
tamquam in tutissimam custodiam condiderat.

statuis inde regis deiectis truncatisque, signo receptui dato conscenderunt naves et Piraeum, unde profecti erant,

redierunt. quod si tantum militum Romanorum fuisset, ut et Chalcis teneri et non deseri praesidium Athenarum potuisset, magna res principio statim belli,

Chalcis et Euripus adempta regi forent; nam ut terra Thermopylarum angustiae Graeciam, ita mari fretum Euripi claudit.