Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consul alter cum ferme exacto in provinciam venisset, circa Apolloniam hibernabat.

ab classe, quae Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athenas missae cum Piraeum pervenissent, despondentibus iam animos

21
sociis spem ingentem attulerant.

nam et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in agros fieri solitae erant non fiebant,

et praedonum a Chalcide naves, quae non mare solum infestum, sed etiam omnis maritumos agros Atheniensibus fecerant, non Sunium superare sed ne extra fretum Euripi quidem committere aperto mari se audebant.

supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes, et erant Atticae tres apertae naves, ad tuendos maritimos agros comparatae. hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata est.

exules ab Chalcide, regiorum iniuriis pulsi, attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse;

nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, praesidio Macedonum fretos,