Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

magna victoria laetaque Romae fuit.

litteris adlatis supplicatio in triduum decreta est. Romanorum sociorumque ad duo milia eo proelio ceciderunt, plurimi dextrae alae, in quam primo impetu vis hostium ingens illata est.

quamquam per praetorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis Romae agenda fuerant, profectus in Galliam victorem exercitum a praetore accepit.

consul alter cum ferme exacto in provinciam venisset, circa Apolloniam hibernabat.

ab classe, quae Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athenas missae cum Piraeum pervenissent, despondentibus iam animos

21
sociis spem ingentem attulerant.

nam et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in agros fieri solitae erant non fiebant,

et praedonum a Chalcide naves, quae non mare solum infestum, sed etiam omnis maritumos agros Atheniensibus fecerant, non Sunium superare sed ne extra fretum Euripi quidem committere aperto mari se audebant.

supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes, et erant Atticae tres apertae naves, ad tuendos maritimos agros comparatae. hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata est.

exules ab Chalcide, regiorum iniuriis pulsi, attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse;

nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, praesidio Macedonum fretos,

custodiam urbis neglegere. his auctoribus profectus quamquam Sunium ita mature pervenerat, ut inde provehi ad primas angustias Euboeae posset, ne superato promunturio conspiceretur, classem in statione usque ad noctem tenuit;

primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente.

progressi inde ad frequentia aedificiis loca custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt.

inde in totam urbem discursum est aucto etiam tumultu, quod circa forum ignis tectis iniectus erat.

conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque. caedes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est.

nec ullo iam, qui militaris aetatis esset, non aut caeso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane, praefecto praesidii, interfecto praeda omnis primo in forum collata, deinde in naves imposita.

etiam ab Rhodiis refractus, emissique captivi, quos Philippus

22
tamquam in tutissimam custodiam condiderat.

statuis inde regis deiectis truncatisque, signo receptui dato conscenderunt naves et Piraeum, unde profecti erant,