Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nec Romanus moram pugnandi fecit. sed vix spatium instruendi fuit;
eo cursu hostes in proelium venerunt. dextra ala — in alas divisum socialem exercitum habebat — in prima acie locata est, in subsidiis duae Romanae legiones.
M. Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L. Valerius Flaccus — legati omnes erant — praepositi. praetor secum duos legatos,
C. Laetorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnis hostium subitos conatus posset.
primo Galli omni multitudine
ubi id parum procedebat, circuire a cornibus et amplecti hostium aciem, quod multitudine adversus paucos facile videbatur, conati sunt.