Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iam exercitus consularis ab Arretio transductus erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant.

itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam etiam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit.

occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de via ad castra oppugnanda duxisset;

palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo relicto praesidio. lassitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen erat.

Galli clamore suorum ex agris revocati omissa praeda, quae in manibus erat, castra repetivere. et postero die in aciem progressi;

nec Romanus moram pugnandi fecit. sed vix spatium instruendi fuit;

eo cursu hostes in proelium venerunt. dextra ala — in alas divisum socialem exercitum habebat — in prima acie locata est, in subsidiis duae Romanae legiones.