Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes vias leti interficerent. obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit.

quo spatio plura facinora in se victi ediderunt, quam infesti edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit. Philippus imposito Abydi praesidio in regnum rediit.

cum velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro esse et Apolloniam terrestris copias, navalis Corcyram in hiberna deduxisse.

inter haec legatis, qui in Africam missi erant, de Hamilcare, Gallici exercitus duce, responsum a Carthaginiensibus est nihil ultra se facere posse, quam ut exilio eum multarent, bona eius publicarent;

perfugas et fugitivos, quos inquirendo vestigare potuerint, reddidisse et de ea re missuros legatos Romam, qui senatui satisfacerent. ducenta milia modium tritici Romam, ducenta ad exercitum in Macedoniam miserunt.

inde in Numidiam ad reges profecti legati. dona data Masinissae mandataque edita. equites mille Numidae, cum duo milia daret, accepti.

ipse in navis imponendos curavit et cum ducentis milibus modium tritici, ducentis hordei in Macedoniam misit. tertia legatio ad Verminam erat.

is ad primos fines regni legatis obviam progressus, ut scriberent ipsi, quas vellent, pacis condiciones permisit: omnem pacem bonam iustamque fore sibi cum populo Romano.

datae leges pacis, iussusque ad confirmandam mittere legatos Romam.

per idem tempus L. Cornelius Lentulus pro consule ex Hispania rediit.

qui cum in senatu res ab se per multos annos fortiter feliciterque gestas exposuisset postulassetque, ut triumphanti sibi invehi

19
liceret in urbem,

res triumpho dignas esse censebat senatus, sed exemplum a maioribus non accepisse, ut, qui neque dictator neque consul neque praetor res gessisset, triumpharet:

pro consule illum provinciam, non consulem aut praetorem obtinuisse.

decurrebatur tamen eo, ut ovans urbem iniret, intercedente Ti. Sempronio Longo tribuno plebis, qui nihilo magis id more maiorum aut ullo exemplo futurum diceret.

postremo victus consensu patrum tribunus cessit, et ex senatus consulto L. Lentulus ovans urbem est ingressus.

argenti tulit ex praeda quadraginta tria milia pondo, auri duo milia quadringenta quinquaginta. militibus ex praeda centenos vicenos asses divisit.

iam exercitus consularis ab Arretio transductus erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant.

itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam etiam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit.