Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ego autem primum velim vos foederum memores servare mecum pacem; sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et regnum et Macedonum nomen minus quam Romanum nobile sentietis.”

ita dimisso legato Philippus auro,

argento quaeque coacervata alia erant acceptis hominum praedam omnem amisit. tanta enim rabies multitudinem invasit, ut repente, proditos qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius alii exprobrantes et sacerdotibus maxime, qui, quos ad

18
mortem devovissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent,

repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes vias leti interficerent. obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit.

quo spatio plura facinora in se victi ediderunt, quam infesti edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit. Philippus imposito Abydi praesidio in regnum rediit.

cum velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro esse et Apolloniam terrestris copias, navalis Corcyram in hiberna deduxisse.