Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia permittentibus respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit,

ut ad Saguntinam rabiem versi matronas omnis in templo Dianae, pueros ingenuos virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasio includi iuberent,

aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in navis Rhodiam Cyzicenamque, quae in portu erant, coici, sacerdotes

17
victimasque adduci et altaria in medio poni.

ibi delecti primum, qui, ubi caesam aciem suorum pro diruto muro pugnantem vidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent, aurum argentum vestemque,

quae in navibus esset, in mare deicerent, tectis publicis privatisque, quam plurimis locis possent, ignes subicerent;

id se facinus perpetraturos praeeuntibus exsecrabile carmen sacerdotibus iureiurando adacti;

tum militaris aetas iurat neminem vivum nisi victorem acie excessurum. hi memores deorum adeo pertinaciter pugnaverunt, ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit.

principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos vulneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.

ante deditionem ex iis legatis, qui Alexandream missi erant, M. Aemilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum ad Philippum venit. qui questus Attalo Rhodiisque arma illata,

et quod maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret, “num Abydeni quoque” inquit “ultro tibi intulerunt arma?”

insueto vera audire ferocior oratio visa est, quam quae habenda apud regem esset. “aetas” inquit “et forma et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit.