The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

in contionem extemplo populus vocatus, ut rex, quae vellet, coram ageret; deinde ex dignitate magis visum scribere eum,

de quibus videretur, quam praesentem aut referendis suis in civitatem beneficiis erubescere aut adclamationibusque multitudinis adsentatione

15
immodica pudorem onerantis.

in litteris autem, quae missae in contionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem suorum, deinde rerum,

quas adversus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli, dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent:

nequiquam postea, si cessassent, praetermissam occasionem quaesituros. Rhodii deinde auditi sunt; quorum recens erat beneficium, quod naves longas quattuor Atheniensium, captas nuper ab Macedonibus recuperatasque, remiserant. itaque ingenti consensu bellum adversus Philippum decretum.

honores regi primum Attalo immodici, deinde et Rhodiis habiti. tum primum mentio inlata de tribu, quam Attalida appellarent, ad decem veteres tribus addenda, et Rhodiorum populus corona aurea virtutis ergo donatus,

civitasque Rhodiis data, quem ad modum Rhodii prius Atheniensibus dederant.

secundum haec rex Attalus Aeginam ad classem se recipit; Rhodii Ciam ab Aegina, inde per insulas Rhodum navigarunt omnibus praeter Andrum Parumque et Cythnum, quae praesidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis.

Attalum Aeginae missi in Aetoliam nuntii expectatique inde legati aliquamdiu nihil agentem tenuere.

sed neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque composita cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, cum, si institissent Philippo, egregium liberatae per se Graeciae titulum habere potuissent,

patiendo rursus eum in Hellespontum traicere occupantemque Thraeciae opportuna loca vires colligere bellum aluere gloriamque eius gesti perfectique Romanis concesserunt.