Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

facile eos sermo prodidit absurde quaedam percunctantis, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt.

id tam foede atque hostiliter factum gens Acarnanum ad Philippum detulit impetravitque ab eo, ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Atheniensibus pateretur.

hic exercitus primo Atticam ferro ignique depopulatus cum omnis generis praeda in Acarnaniam rediit. et irritatio quidem animorum ea prima fuit; iustum bellum decretis civitatis ultro indicendo factum.

Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam Philippum cum Aeginam venissent, rex Piraeum renovandae confirmandaeque cum Atheniensibus societatis causa traiecit.

civitas omnis obviam effusa cum coniugibus ac liberis, sacerdotes citu insignibus suis intrantem urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.

in contionem extemplo populus vocatus, ut rex, quae vellet, coram ageret; deinde ex dignitate magis visum scribere eum,

de quibus videretur, quam praesentem aut referendis suis in civitatem beneficiis erubescere aut adclamationibusque multitudinis adsentatione

15
immodica pudorem onerantis.

in litteris autem, quae missae in contionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem suorum, deinde rerum,