Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

pars maxima classem, quae ad

542
commeatus excipiendos parata erat, mittere iubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam incaute agentem: forsitan etiam navalia castra, relicta cum levi praesidio, oppressuros.

in hoc consilium maxime inclinant; legatos tamen ad Hannibalem mittendos censent: quippe classi ut felicissime gerantur res, parte aliqua levari Uticae obsidionem;

Carthaginem ipsam qui tueatur, neque imperatorem alium quam Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis superesse.

deductae ergo postero die naves simul et legati in Italiam profecti; raptimque omnia stimulante fortuna agebantur; et in quo quisque cessasset, prodi ab se salutem omnium rebatur.

Scipio gravem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque praeda in vetera castra ad Uticam missis, iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tyneta.

abest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum locus cum operibus tum suapte natura tutus

et qui et ab Carthagine conspici et praebere ipse prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi possit.

inde, cum maxime vallum Romani iacerent, conspecta classis hostium est Uticam a Carthagine petens.

igitur omisso opere pronuntiatum iter, signaque raptim ferri sunt coepta, ne naves in terram et obsidionem versae ac minime navali proelio aptae opprimerentur.