Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum circa urbem nomine Obbam, ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiae iuventutis, sibi occurrisse, et Hasdrubalem prope diem adfore cum manu haudquaquam contemnenda.

igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum, quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem iuventutem adfirmat ex regno exciturum;

scire incendio, non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse, qui armis vincatur.

haec legatis responsa; et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt. is omnis exercitus fuit triginta ferme milium armatorum.

Scipionem, velut iam debellato, quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum, iamque machinas admoventem muris avertit fama redintegrati belli;

modicisque praesidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit.

primo in tumulo quattuor milia ferme distante ab castris regiis consedit; postero die cum equitatu in Magnos — ita vocant — campos subiectos ei tumulo degressus succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus proeliis diem absumpsit.

et per insequens

541
biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in vicem nihil dictu satis dignum fecerunt;

quarto die in aciem utrimque descensum est. Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit; equitatum Italicum ab dextro cornu, ab laevo Numidas Masinissamque opposuit.