Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ut, ubi praetorio dimisso signa concinuissent, extemplo educerent castris legiones.
ita ut imperaverat signa sub occasum solis efferri sunt coepta. ad primam ferme vigiliam agmen explicaverunt; media nocte — septem enim milia itineris erant — modico gradu ad castra hostium perventum est.
ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas adtribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere iubet.
singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam deductos obtestatur, ut, quantum nox providentiae adimat, tantum diligentia expleant curaque; se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum; ceterum non ante coepturum,
quam ignem in regiis castris conspexisset.
neque ea res morata diu est; nam ut proximis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipavit castris.
et trepidatio quidem, quantam necesse erat in nocturno effuso tam late incendio, orta est; ceterum fortuitum, non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes,
maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos. multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma;
multi in praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt.
relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii nocturno tumultu cum conspexissent, ab eodem errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum,
et clamor inter caedem et vulnera sublatus, an ex trepidatione nocturna esset, confusis sensum veri adimebat.
igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum esset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo, quae restinguendo igni forent,
quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio, etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultu portas invadit;
ignibusque in proxima tecta coniectis effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit.