The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

pace terra marique parta, exercitu in naves inposito, in Siciliam Lilybaeum traiecit.

inde magna parte militum navibus missa ipse per laetam pace

585
non minus quam victoria Italiam, effusis non urbibus modo ad habendos honores, sed agrestium etiam turba obsidente vias, Romam pervenit triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus.

argenti tulit in aerarium pondo triginta tria milia. militibus ex praeda quadringenos aeris divisit.

morte subtractus spectaculo magis hominum quam triumphantis gloriae Syphax est, Tiburi ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. conspecta tamen mors eius fuit, quia publico funere est elatus.

hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit. secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti inposito Q. Terentius Culleo, omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit.

Africani cognomen militaris prius favor an popularis aura celebraverit an, sicuti Felicis Syllae Magnique Pompei patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit, parum compertum habeo.

primus certe hic imperator nomine victae ab se gentis est nobilitatus; exemplo deinde huius nequaquam victoria pares insignes imaginum titulos claraque cognomina familiarum asciverunt.