Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

his inclusos non terra, non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros, si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit,

saevire populus Romanus velit cum flecti misericordia patres appareret, senatorem unum infestum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt, per quos deos foedus icturi essent, cum eos, per quos ante ictum esset, fefellissent;

“per eosdem” inquit Hasdrubal, “quoniam tam infesti sunt foedera violantibus.”

inclinatis omnium ad pacem animis Cn. Lentulus consul, cui classis provincia erat, senatus consulto intercessit.

tum M’. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt, vellent iuberentne senatum decernere, ut cum Carthaginiensibus pax fieret; et quem pacem dare, quemque ex Africa exercitum deportare iuberent.

de pace “uti rogas” omnes tribus iusserunt; pacem dare P. Scipionem, eundem exercitum deportare.

ex hac rogatione senatus decrevit, ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi, quibus legibus ei videretur, faceret.

gratias deinde patribus egere Carthaginienses et petierunt, ut sibi in urbem introire et colloqui cum civibus suis liceret, qui capti in publica custodia essent;

esse in iis partim propinquos amicosque

583
suos, nobiles homines, partim ad quos mandata a propinquis haberent.