Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

negare itaque prius quicquam agi passurum, quam sibi provincia Africa decreta esset, concedente conlega, moderato viro et prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam inpar futurum cernebat.

Q. Minucius Thermus et M’. Acilius Glabrio tribuni plebis rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule Cn. Cornelium temptare aiebant;

ex auctoritate patrum latum ad populum esse, cuius vellent imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decresse. multis contentionibus

et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est, ut senatui permitterent. patres igitur iurati —

ita enim convenerat — censuerunt, uti consules provincias inter se conpararent sortirenturve, uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet; cui classis obvenisset, in Siciliam navigaret;

si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam traiceret;

consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret; si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent, utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare, et quem, si. deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare;

si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret.

alter consul, cui Italia evenisset, duas legiones a M. Sextio praetore acciperet.