Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum venissent Romam, senatus ad aedem Bellonae habitus est.

ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello inpositum ingenti laetitia patrum exposuisset,

adiecit Verminam etiam Syphacis filium, quae parva bene gestae rei accessio erat, devictum. in contionem inde prodire iussus gaudiumque id populo inpertire.

tum patefacta gratulationi omnia in urbe templa, supplicationesque in triduum decretae. legatis Carthaginiensium et Philippi regis — nam ii quoque venerant — petentibus, ut senatus sibi daretur, responsum iussu patrum ab dictatore est consules novos iis senatum daturos esse. comitia inde habita.

creati consules Cn. Cornelius Lentulus, P. Aelius Paetus; praetores M. Iunius Pennus, cui sors urbana evenit, M. Valerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero

579
Siciliam est sortitus.

de provinciis consulum nihil ante placebat agi, quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius, alterius principium prospiciebant animis.

Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat provinciae Africae, seu bellum foret, facilem victoriam, seu iam finiretur, finiti tanti belli a se consule gloriam petens.

negare itaque prius quicquam agi passurum, quam sibi provincia Africa decreta esset, concedente conlega, moderato viro et prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam inpar futurum cernebat.