Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, ab Hasdrubale Carthaginienses, et speculatores omnia visendi et Scipio ad conparanda ea, quae in rem erant, tempus habuit.

et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Poenos Numidamque orta cavendi, ne quid hostile interim paterentur.

tandem relatum responsum quibusdam, quia nimis cupere Romanus pacem videbatur, iniquis per occasionem adiectis; quae peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam praebuere.

ac nuntio regis, cum relaturum se ad consilium dixisset, postero die respondit se uno frustra tendente nulli alii pacem placuisse; renuntiaret igitur nullam aliam spem pacis quam relictis Carthaginiensibus Syphaci cum Romanis esse.

ita tollit indutias, ut libera fide incepta exsequeretur; deductisque navibus — et iam veris principium erat — machinas tormentaque, velut a mari adgressurus Uticam, imponit,

et duo milia militum ad capiendum quem antea tenuerat super Uticam mittit, simul ut ab eo, quod parabat,

in alterius rei curam converteret hostium animos, simul ne qua, cum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et impetus in castra sua relicta cum levi praesidio fieret.

his praeparatis advocatoque consilio et dicere

538
exploratoribus iussis, quae conperta adferrent, Masinissaque, cui omnia hostium nota erant, postremo ipse, quid pararet in proximam noctem, proponit; tribunis edicit,

ut, ubi praetorio dimisso signa concinuissent, extemplo educerent castris legiones.

ita ut imperaverat signa sub occasum solis efferri sunt coepta. ad primam ferme vigiliam agmen explicaverunt; media nocte — septem enim milia itineris erant — modico gradu ad castra hostium perventum est.

ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas adtribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere iubet.

singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam deductos obtestatur, ut, quantum nox providentiae adimat, tantum diligentia expleant curaque; se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum; ceterum non ante coepturum,

quam ignem in regiis castris conspexisset.