The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

postero die revocatis legatis et cum multa castigatione perfidiae monitis, ut tot cladibus edocti tandem deos et ius iurandum esse crederent, condiciones pacis dictae, ut liberi legibus suis viverent;

quas urbes quosque agros quibusque finibus ante bellum tenuissent, tenerent, populandique finem eo die Romanus faceret;

perfugas fugitivosque et captivos omnes redderent Romanis et naves rostratas praeter decem triremes traderent elephantosque, quos haberent, domitos, neque domarent alios;

bellum neve in Africa neve extra Africam iniussu populi Romani gererent;

Masinissae res redderent foedusque cum eo facerent; frumentum stipendiumque auxiliis, donec ab Roma legati redissent, praestarent. decem milia talentum argenti, discripta pensionibus aequis in annos quinquaginta, solverent; obsides centum arbitratu Scipionis darent,

ne minores quattuordecim annis neu triginta maiores. indutias ita se daturum, si per priores indutias naves onerariae captae, quaeque fuissent in navibus, restituerentur; aliter nec indutias nec spem pacis ullam esse.

has condiciones legati cum domum referre iussi in contione ederent, et Gisgo ad dissuadendam pacem processisset audireturque a multitudine inquieta eadem et inbelli,

indignatus Hannibal dici ea in tali tempore 57S

576
audirique, arreptum Gisgonem manu sua ex superiore loco detraxit. quae insueta liberae civitati species cum fremitum populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate

“novem” inquit “annorum a vobis profectus post sextum et tricesimum annum redii. militares artes, quas me a puero fortuna nunc privata nunc publica docuit, probe videor scire;

urbis ac fori iura, leges, mores vos me oportet doceatis.” excusata inprudentia de pace multis verbis disseruit, quam nec iniqua et necessaria esset.

id omnium maxime difficile erat, quod ex navibus per indutias captis nihil praeter ipsas comparebat naves; nec inquisitio erat facilis, adversantibus paci qui arguerentur.

placuit naves reddi et homines utique inquiri; cetera, quae abessent, aestimanda Scipioni permitti, atque ita pecunia luere is Carthaginienses.

sunt, qui Hannibalem ex acie ad mare pervenisse, inde praeparata nave ad regem Antiochum extemplo profectum tradant, postulantique ante omnia Scipioni, ut Hannibal sibi traderetur, responsum esse Hannibalem in Africa non esse.