The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Scipio confestim a proelio expugnatis hostium castris direptisque cum ingenti praeda ad mare

ac naves rediit nuntio allato P. Lentulum cum quinquaginta rostratis, centum onerariis, cum omni genere commeatus ad Uticam accessisse.

admovendum igitur undique terrorem perculsae Carthagini ratus, misso Laelio Romam cum victoriae nuntio Cn. Octavium terrestri itinere ducere legiones Carthaginem iubet; ipse ad suam veterem nova Lentuli classe adiuncta profectus ab Utica portum Carthaginis petit.

baud procul aberat cum velata infulis ramisque oleae Carthaginiensium occurrit navis. decem legati erant, principes civitatis, auctore Hannibale missi ad petendam pacem.

qui cum ad puppim praetoriae navis accessissent velamenta supplicum porrigentes, orantes implorantesque fidem ac misericordiam Scipionis,

nullum iis aliud responsum datum, quam ut Tynetem venirent; eo se moturum castra. ipse ad contemplandum Carthaginis situm non tam noscendi in praesentia quam terrendi hostis causa provectus Uticam, eodem et Octavio revocato, rediit.

inde procedentibus ad Tynetem nuntius allatus Verminam Syphacis filium cum equitibus pluribus quam peditibus venire auxilio.

pars exercitus cum omni equitatu † Saturnalibus primis agmen adgressa Numidarum levi certamine fudit. exitu quoque fugae intercluso ab omni parte circumdatis equitibus quindecim milia hominum caesa, mille et ducenti vivi capti, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta.

575
regulus ipse inter tumultum cum paucis effugit.

tum ad Tynetem eodem quo antea loco castra posita, legatique triginta ab Carthagine ad Scipionem venerunt. et illi quidem multo miserabilius quam antea, quo magis cogebat fortuna, egerunt; sed aliquanto minore cum misericordia ab recenti memoria perfidiae auditi sunt.

in consilio quamquam iusta ira omnes ad delendam stimulabat Carthaginem, tamen cum et quanta res esset et quam longi temporis obsidio tam munitae et tam validae urbis reputarent,

et ipsum Scipionem expectatio successoris venturi ad paratam alterius labore ac periculo finiti belli famam sollicitaret, ad pacem omnium animi versi sunt.