The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

non confertas autem cohortes ante sua quamque signa instruebat, sed manipulos aliquantum inter se distantes, ut esset spatium, qua elephanti hostium acti nihil ordines turbarent.

Laelium, cuius ante legati, eo anno quaestoris extra sortem ex senatus consulto opera utebatur, cum Italico equitatu ab sinistro cornu, Masinissam Numidasque ab dextro opposuit.

vias patentes inter manipulos antesignanorum velitibus — ea tunc levis armatura erat — complevit, dato praecepto, ut ad impetum elephantorum aut post directos refugerent ordines aut in dextram laevamque discursu applicantes se antesignanis viam, qua inruerent in ancipitia tela, beluis darent.

Hannibal ad terrorem primos elephantos — octoginta autem erant, quot nulla umquam in acie ante habuerat — instruxit,

deinde auxilia Ligurum Gallorumque Baliaribus

571
admixtis; in secunda acie Carthaginienses Afrosque et Macedonum legionem;

modico deinde intervallo relicto subsidiariam aciem Italicorum militum — Bruttii plerique erant, vi ac necessitate plures quam sua voluntate decedentem ex Italia secuti — instruxit.

equitatum et ipse circumdedit cornibus; dextrum Carthaginienses, sinistrum Numidae tenuerunt. Varia adhortatio erat in exercitu inter tot homines,

quibus non lingua, non mos, non lex, non arma, non vestitus habitusque, non causa militandi eadem esset. auxiliaribus

et praesens et multiplicata ex praeda merces ostentatur; Galli proprio atque insito in Romanos odio accenduntur; Liguribus campi uberes Italiae deductis ex asperrimis montibus in spem victoriae ostentantur;

Mauros Numidasque Masinissae inpotenti futuro dominatu terret;

aliis aliae spes ac metus iactantur. Carthaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulcra maiorum, liberi cum parentibus coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur. cum maxime haec imperator apud Carthaginienses,

duces suarum gentium inter populares, pleraque per interpretes inter immixtos alienigenas agerent, tubae cornuaque ab Romanis cecinerunt, tantusque clamor ortus,

ut elephanti in suos, sinistrum maxime cornu, verterentur, Mauros ac Numidas. addidit facile Masinissa perculsis terrorem nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio.

paucae tamen bestiarum intrepidae in hostem actae inter velitum ordines cum multis suis vulneribus ingentem stragem edebant.

resilientes enim ad manipulos velites, cum viam elephantis, ne obtererentur, fecissent, in ancipites ad ictum utrimque coniciebant hastas,

nec pila ab antesignanis cessabant, donec undique incidentibus telis exacti ex Romana acie hi quoque in suos dextrum cornu, ipsos Carthaginienses equites, in fugam verterunt.

572
Laelius ut turbatos vidit hostes, addidit perculsis terrorem.